01 – Proemio

PROEMIO

De Regimis Communis

In nomine domini nostri Yhesu Christi amen.
INCIPIUNT  STATUTA  COMMUNIS  MONTIS PESCALIS

FECIT Deus hominem rectum sed ipse questionibus se immiscuit infinitis et cor adinvenctionum laqueis implicatum multiplicibus studiis in retia inciditur que nature primitiva simplicitas non retendit; hinc est quod questiones augentur, querele concrescunt, lites ex litibus oriuntur et interdum nodus incurrit dum creditur recte solvi ne igitur talia inconvenientia subsequantur, a Domino data sunt regna et create sunt dominationes sub quorum imperiis civitates et castra regantur et gubernentur. a quibus subditis date sunt leges eorum aut concessa est facultas statuta condendi sub quibus quilibet populus vivere debeat et inter eos iustitia in iudicium convertatur et iniuria confusa succumbat, ratio gloriosa triunfet et lex municipalis reddat litigantibus quod debetur. Quam ob rem fuerunt dudum, permissione magnifici domini communis Senarum, pro commune Montispescalis condita statuta que pro maiori parte per desuetudinem dignoscuntur abolita et mutata etate mutantur mores. Et quia ea que de novo emergunt, novo indigent auxilio, provida fuit deliberatione provisum ut infrascripti homines a dicta communitate electi, quibus data est auctoritas et potestas dietam comunitatem legibus reformandi, municipales leges et nova statuta componant, sub quibus dicta communitas recte vivat et salubriter gubernetur, qui electi ad exequendum commissa in eos venire volentes, in primordio operis nomen divini numinis invocabunt, dicentes: In nomine omnipotentis Dei eiusque gloriose matris semper virginis Marie et principum apostolorum Petri et Pauli, et gloriosorum sanctorum Nicholai, Stefani et Leonardi advocatorum, patronorum, protectorum et defensorum communis et hominum Montispescalis et totius celestis curie triunfantis, ad quorum laudem et reverentiam sit et esse possit principium, medium et finis prelibati operis. sit etiam ad laudem et reverentiam, honorem et exaltationem sacro sanctae Romane ac universalis Ecclesie eiusque summi pontificis et ad honorem et exaltationem sacrosancti romani imperii. sit etiam ad honorem, magnificentiam et exaltationem excelsi, magnifici et potentis domini nostri communis civitatis Senarum et laudabilis officii magnificorum dominorum, duorum priorum gubernatorum communis et capitanei populi eiusdem civitatis et totius presentis regiminis, quod omnipotens suo dono et grazia augeat et perpetuo mantineat et conservet, et ad honorem, bonum, conservationem, pacem et concordiam communis et hominum castri Montispescalis ad malum, mortem, destructionem et perpetuum detrimeutum cuiuscunque in contrarium appetentis quoquo modo. hec sunt statuta et nove leges municipales communis et hominum Montispescalis, comitatus Senarum, facte et ordinate per bonos utique probos ser Naddum Petri de Monte Ylcino, notarium et civem Senarum, Intendem ser Egidii, Nellum Niccholaj Nelli et Antonium Simonis de Montepescali, ad dicta statuta et novas leges municipales condendum et ordinandum, per opportuna consilia dicti communis, electos et deputatos. illas summentes tam ex veteribus statutis quam ex aliis constitutionibus dicti communis illisque addendo et minuendo et noviter ordinando prout noveant oportere. sub quibus commune et tota plebs dicti castri vivere debeat et quas officiales et rectores, qui ad regimen dicti communis per magnificum commune Senarum fuerint deputati, servare debeaut, et in nullo deficere, quas statutarii antedicti in quatuor partes partiri iusserunt ponentes in prima parte-electiones officialium dicti communis et que ad singularitates officiorum pertinent et expectant et totum modum regendi et gubernandi dictam comunitatem – in secunda – civiles causas et que ad civilia requiruntur – in terzia – malefizia de quibus permissum est officialibus dicti communis posse cognoscere et dapna data et quamplura exstrahordinaria, penam imponentia quacumque causa commictentibus – in quarta vero et ultima, quedam exstrahordenaria que necessaria sunt ad conservationem dicte communitatis, composite et drictate per ser Naddum Petri, notarium et statutarium predictum, et scripte et vulgarizate per me Tommassum filium Compagni Jhoannis de Petronibus de Senis, ad dictum opus scribendum et vulgarizandum electum et deputatum, sub annis domini nostri Yhesu Christi millesimo quadringentesimo vigesimo septimo, indictione quincta, de mense julii.

===== § =====

  HOME                                           Prima Distinctio

Che tempo fà?


Meteo Grosseto